domingo, 28 de junio de 2009

Oddone Alloa - 1257


Nicolinus Capaster notarius (SN) Anno Domini millesimo.CCLXXXI°., indictione nona. In Racunisio. Die .XVII. mensis iulii.Coram testibus infrascriptis, dominus Thomas Bordinus, pro remedio sue anime et dillectorum suorum et uxoris sue domine Margarite et Michaelis eius filii condam, fecit donacionem puram et inrevocabilem ad presens inter vivos et non causa mortis prout melius potuit et scivit domino fratri Wermo de Montaldo, monaco monasterii Beate Marie de Domo Nova, recipienti vice et nomine predicti monasterii et successorum ipsius monasterii, sindico et procuratori ipsius monasterii, ut patet per instrumentum factum per Obertum Caçiam notarium, currente anno Domini illius instrumenti .M°CCLXXVIIII., indictione .VII. die veneris primo mensis decembris, de omni iure et ratione quod et quam habebat et habere videbatur seu exigere poterit in quadam pecia terre que est circa .XII. iornatarum, iacente in posse Racunisii, in prato Callono, cui coherent illi de Costegloleis et Berati et Sismondus Pançonus, et si alie sint coherencie. Quam terram Oddo Alloa tenebat ad ussum padixii ab ipso domino Thome (a) et de qua ipse Od debebat reddere omni anno pro ficto dicto domino Thome capones duos, et de omni iure et ratione, ut supra, quod et quam abet (b) in quadam pecia prati que est seytoratarum III, iacente ibi prope, cui coherent *** (c) , quam dictus Oddo Aloa tenebat ad ussum padixii ab ipso domino Thome, prout ipse dominus Thomas dicebat, et de quo prato debebat ei reddere denarios III Viannenses fictum omni anno. Et ipse dominus frater Wermus, sindicus nomine ipsius monasterii, dedit eidem domino Thome pro se et sua uxore et suis heredibus quodam monumentum in monasterio predicto et promisit, nomine ipsius monasterii, ipsum dominum Thomam et eius uxorem et filium eius Michaelem condam et heredis (d) suos acolligere et asociare ad omnes mercedes et ad omnia beneficia spiritualia et bene facta ipsius monasterii et facere omnes expensas sepulture predicti domini Thome et eius uxoris domine Margarite et expensas predicti monumenti, quas donationes predictus dominus Thomas et predictus dominus Wermus sindicus promiserunt unus alteri ad invicem ratas et firmas habere omni tempore et non contrafacere vel venire per se nec per aliquam personam, obligando unus alteri omnia sua bona pignori. Interfuerunt testes rogati Wermus Gribaudus et frater Andreas. Ego Nicolinus Capaster notarius interfui et rogatus et scripsi.

(a) Così A, qui e in seguito, per Thoma.
(b) Così A.
(c) Spazio bianco di circa trentasei lettere.

(d) Così A, per heredes.

Fonti: Casanova. 1281-07-17. Pergamene S. Maria di Casanova Carta donacionis 1281 luglio 17, Racconigi Originale, ASTo, Corte, Materie ecclesiastiche, Abbazie, Casanova, mazzo 7, fasc. 29 [A]. Casanova1281-07-17 1281-07-17 1281-07-17 Racconigi, Cn Carta donacionis Originale ASTo, Corte Materie ecclesiastiche, Abbazie, Casanova 7,29 S. Maria di Casanova, monastero Carmagnola, To.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada