martes, 17 de julio de 2012

Oberto Alloa di Mirabello - 1197



Chiesa San Vincenzo. Mirabello Monferrato

Hoy quiero compartir con ustedes mi último hallazgo. Se trata del documento de venta, por parte de Oberto Alloa de Mirabello, de una parcela de tierra, a Almosna, preboste de la catedral de Asti. Como puede apreciarse en el texto presentado a continuación, la transacción tiene la particularidad de que, en virtud de dicho contrato, el vendedor conserva su derecho al beneficio que deriva del censo que grava la propiedad.

 Vendita d'un prato fatta da Oberto Alloa ai canonici
della Cattedrale d'Asti che ne investono poscia il venditore
- 9 febbraio 1197 -

Anni domini millesimo centesimo nonagesimo septimo. Indictione decima quinta nono die intrante februario. Chartam venditionis fecit Obertus Aloa de Mirabello. In manibus Almosne astensis ecclesie prepositi ad proprietatem eiusdem ecclesie de tenementa unius pratis quod tenebat pro ipsa ecclesia in guerxa [Versa] et est statiorum XVII, coherent ei Riuus emptor pro libris XI et solidis IIII, astensium monetarum de quibus denarius bonis se tenuit pagatum idem Obertus, de qua venditione predictus prepositus et eis sucesores aut cui dederit faciat ad proprietatem predicte ecclesie quicquid volverit sine omni contradictione supradicti Oberti et eis heredum. Insuper promisit ei et eiusque successoribus aut cui dederit suprascriptam venditionem qualiter superius legitur in integrum ab omni homine in duplum defensarem sicut pro tempore fuerit meliorate aut valucrit sub estimatione precii in consimile loco… uxor predicti Oberti juravit supra sancta dei evangelia non removere nec impedire prefatam venditionem ullo tempore nec per se nec per alium.

Actum in claustro de dom. testes vocati Anselmus Albus, Iohannis de Papia, Berardus de Morocio, Obertus Cignetus, Rainerius de Montebersario.

Eodem die et loco coram predictis testibus, predictus prepositus consenso canonicorum astensis ecclesie uidelicet Boni Ihoannis Girbaldi Vuiberti Rainerii et Bruni dedit eidem Oberto predicta tenementam ita ut ipso et eius heredes teneat ipsam sine omni contradicione supradictorum canonicorum et eorum successorum dando pro ipsa tenementa eisdem canonicis omni anno medio augusto minas frumenti novem conductas ad domum corumdem canonicorum et…

in Historiae patriae monumenta, Volume 1, p. 1935, École Sainte-Geneviève. Ed. Regio Typographeo, 1835.
Bibliothèque publique de Lyon (Bibliothèque jésuite des Fontaines).
Digitalizado: 28.02.2011.

in Biblioteca della Società Storica Subalpina - Volume 37. p. 138. La Società, 1907. 
in Biblioteca della Società Storica Subalpina – Volume 86. La Stampa, 1936.